Secundum Ioannem 1:13-30 Vulgata Latina (VULG)

13.  qui non ex sanguinibus,neque ex voluntate carnis,neque ex voluntate viri,sed ex Deo nati sunt.

14.  Et Verbum caro factum est,et habitavit in nobis :et vidimus gloriam ejus,gloriam quasi unigeniti a Patreplenum gratiæ et veritatis.

15.  Joannes testimonium perhibet de ipso,et clamat dicens :Hic erat quem dixi :Qui post me venturus est,ante me factus est :quia prior me erat.

16.  Et de plenitudine ejusnos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :

17.  quia lex per Moysen data est,gratia et veritas per Jesum Christum facta est.

18.  Deum nemo vidit umquam :unigenitus Filius, qui est in sinu Patris,ipse enarravit.

19.  Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?

20.  Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.

21.  Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.

22.  Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ?

23.  Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.

24.  Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.

25.  Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?

26.  Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.

27.  Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.

28.  Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.

29.  Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.

30.  Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat :

Secundum Ioannem 1