12. Quotquot autem receperunt eum,dedit eis potestatem filios Dei fieri,his qui credunt in nomine ejus :
13. qui non ex sanguinibus,neque ex voluntate carnis,neque ex voluntate viri,sed ex Deo nati sunt.
14. Et Verbum caro factum est,et habitavit in nobis :et vidimus gloriam ejus,gloriam quasi unigeniti a Patreplenum gratiæ et veritatis.
15. Joannes testimonium perhibet de ipso,et clamat dicens :Hic erat quem dixi :Qui post me venturus est,ante me factus est :quia prior me erat.
16. Et de plenitudine ejusnos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :
17. quia lex per Moysen data est,gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
18. Deum nemo vidit umquam :unigenitus Filius, qui est in sinu Patris,ipse enarravit.
19. Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?
20. Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.