13. Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ?aut quis poterit cogitare quid velit Deus ?
14. Cogitationes enim mortalium timidæ,et incertæ providentiæ nostræ ;
15. corpus enim quod corrumpitur aggravat animam,et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
16. Et difficile æstimamus quæ in terra sunt,et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore :quæ autem in cælis sunt, quis investigabit ?
17. Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam,et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis,