Sapientiæ 9:10-16 Vulgata Latina (VULG)

10.  Mitte illam de cælis sanctis tuis,et a sede magnitudinis tuæ,ut mecum sit et mecum laboret,ut sciam quid acceptum sit apud te :

11.  scit enim illa omnia, et intelligit,et deducet me in operibus meis sobrie,et custodiet me in sua potentia.

12.  Et erunt accepta opera mea,et disponam populum tuum juste,et ero dignus sedium patris mei.

13.  Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ?aut quis poterit cogitare quid velit Deus ?

14.  Cogitationes enim mortalium timidæ,et incertæ providentiæ nostræ ;

15.  corpus enim quod corrumpitur aggravat animam,et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.

16.  Et difficile æstimamus quæ in terra sunt,et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore :quæ autem in cælis sunt, quis investigabit ?

Sapientiæ 9