Sapientiæ 8:6-12 Vulgata Latina (VULG)

6.  Si autem sensus operatur,quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ?

7.  Et si justitiam quis diligit,labores hujus magnas habent virtutes :sobrietatem enim et prudentiam docet,et justitiam, et virtutem,quibus utilius nihil est in vita hominibus.

8.  Et si multitudinem scientiæ desiderat quis,scit præterita, et de futuris æstimat ;scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ;signa et monstra scit antequam fiant,et eventus temporum et sæculorum.

9.  Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,sciens quoniam mecum communicabit de bonis,et erit allocutio cogitationis et tædii mei.

10.  Habebo propter hanc claritatem ad turbas,et honorem apud seniores juvenis ;

11.  et acutus inveniar in judicio,et in conspectu potentium admirabilis ero,et facies principum mirabuntur me :

12.  tacentem me sustinebunt,et loquentem me respicient,et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.

Sapientiæ 8