Sapientiæ 8:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter,et disponit omnia suaviter.

2.  Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea,et quæsivi sponsam mihi eam assumere,et amator factus sum formæ illius.

3.  Generositatem illius glorificat,contubernium habens Dei ;sed et omnium Dominus dilexit illam.

4.  Doctrix enim est disciplinæ Dei,et electrix operum illius.

5.  Et si divitiæ appetuntur in vita,quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ?

6.  Si autem sensus operatur,quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ?

7.  Et si justitiam quis diligit,labores hujus magnas habent virtutes :sobrietatem enim et prudentiam docet,et justitiam, et virtutem,quibus utilius nihil est in vita hominibus.

8.  Et si multitudinem scientiæ desiderat quis,scit præterita, et de futuris æstimat ;scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ;signa et monstra scit antequam fiant,et eventus temporum et sæculorum.

9.  Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,sciens quoniam mecum communicabit de bonis,et erit allocutio cogitationis et tædii mei.

Sapientiæ 8