6. Unus ergo introitus est omnibus ad vitam,et similis exitus.
7. Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ;et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ :
8. et præposui illam regnis et sedibus,et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
9. Nec comparavi illi lapidem pretiosum,quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.
10. Super salutem et speciem dilexi illam,et proposui pro luce habere illam,quoniam inextinguibile est lumen illius.
11. Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa,et innumerabilis honestas per manus illius ;
12. et lætatus sum in omnibus,quoniam antecedebat me ista sapientia,et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
13. Quam sine fictione didici,et sine invidia communico,et honestatem illius non abscondo.
14. Infinitus enim thesaurus est hominibus ;quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei,propter disciplinæ dona commendati.
15. Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia,et præsumere digna horum quæ mihi dantur :quoniam ipse sapientiæ dux est,et sapientium emendator.
16. In manu enim illius et nos et sermones nostri,et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
17. Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram,ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
18. initium, et consummationem, et medietatem temporum,vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,