Sapientiæ 7:25-30 Vulgata Latina (VULG)

25.  Vapor est enim virtutis Dei,et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera,et ideo nihil inquinatum in eam incurrit :

26.  candor est enim lucis æternæ,et speculum sine macula Dei majestatis,et imago bonitatis illius.

27.  Et cum sit una, omnia potest ;et in se permanens omnia innovat :et per nationes in animas sanctas se transfert ;amicos Dei et prophetas constituit.

28.  Neminem enim diligit Deus,nisi eum qui cum sapientia inhabitat.

29.  Est enim hæc speciosior sole,et super omnem dispositionem stellarum :luci comparata, invenitur prior.

30.  Illi enim succedit nox ;sapientiam autem non vincit malitia.

Sapientiæ 7