Sapientiæ 7:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus,et ex genere terreni illius qui prior factus est :et in ventre matris figuratus sum caro ;

2.  decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine :ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.

3.  Et ego natus accepi communem aërem,et in similiter factam decidi terram,et primam vocem similem omnibus emisi plorans.

4.  In involumentis nutritus sum, et curis magnis :

5.  nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.

6.  Unus ergo introitus est omnibus ad vitam,et similis exitus.

7.  Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ;et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ :

8.  et præposui illam regnis et sedibus,et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.

9.  Nec comparavi illi lapidem pretiosum,quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.

Sapientiæ 7