8. Non enim subtrahet personam cujusquam Deus,nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam,quoniam pusillum et magnum ipse fecit,et æqualiter cura est illi de omnibus.
9. Fortioribus autem fortior instat cruciatio.
10. Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei :ut discatis sapientiam, et non excidatis.
11. Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ;et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
12. Concupiscite ergo sermones meos ;diligite illos, et habebitis disciplinam.
13. Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia :et facile videtur ab his qui diligunt eam,et invenitur ab his qui quærunt illam.