3. dicentes intra se, pœnitentiam agentes,et præ angustia spiritus gementes :Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum,et in similitudinem improperii.
4. Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam,et finem illorum sine honore ;
5. ecce quomodo computati sunt inter filios Dei,et inter sanctos sors illorum est.
6. Ergo erravimus a via veritatis,et justitiæ lumen non luxit nobis,et sol intelligentiæ non est ortus nobis.
7. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis,et ambulavimus vias difficiles :viam autem Domini ignoravimus.
8. Quid nobis profuit superbia ?aut divitiarum jactantia quid contulit nobis ?
9. Transierunt omnia illa tamquam umbra,et tamquam nuntius percurrens,
10. et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam,cujus cum præterierit non est vestigium invenire,neque semitam carinæ illius in fluctibus ;
11. aut tamquam avis quæ transvolat in aëre,cujus nullum invenitur argumentum itineris,sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum,et scindens per vim itineris aërem :commotis alis transvolavit,et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ;
12. aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum,divisus aër continuo in se reclusus est,ut ignoretur transitus illius :
13. sic et nos nati continuo desivimus esse ;et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere,in malignitate autem nostra consumpti sumus.
14. Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt :