Sapientiæ 4:6-15 Vulgata Latina (VULG)

6.  Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur,testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.

7.  Justus autem si morte præoccupatus fuerit,in refrigerio erit ;

8.  senectus enim venerabilis est non diuturna,neque annorum numero computata :cani autem sunt sensus hominis,

9.  et ætas senectutis vita immaculata.

10.  Placens Deo factus est dilectus,et vivens inter peccatores translatus est.

11.  Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus,aut ne fictio deciperet animam illius.

12.  Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona,et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia.

13.  Consummatus in brevi,explevit tempora multa ;

14.  placita enim erat Deo anima illius :propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum.Populi autem videntes, et non intelligentes,nec ponentes in præcordiis talia,

15.  quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus,et respectus in electos illius.

Sapientiæ 4