5. Confringentur enim rami inconsummati ;et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum,et ad nihilum apti.
6. Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur,testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.
7. Justus autem si morte præoccupatus fuerit,in refrigerio erit ;
8. senectus enim venerabilis est non diuturna,neque annorum numero computata :cani autem sunt sensus hominis,
9. et ætas senectutis vita immaculata.
10. Placens Deo factus est dilectus,et vivens inter peccatores translatus est.
11. Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus,aut ne fictio deciperet animam illius.
12. Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona,et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia.
13. Consummatus in brevi,explevit tempora multa ;
14. placita enim erat Deo anima illius :propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum.Populi autem videntes, et non intelligentes,nec ponentes in præcordiis talia,
15. quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus,et respectus in electos illius.
16. Condemnat autem justus mortuus vivos impios,et juventus celerius consummata longam vitam injusti.
17. Videbunt enim finem sapientis,et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus,et quare munierit illum Dominus.
18. Videbunt, et contemnent eum ;illos autem Dominus irridebit.
19. Et erunt post hæc decidentes sine honore,et in contumelia inter mortuos in perpetuum :quoniam disrumpet illos inflatos sine voce,et commovebit illos a fundamentis,et usque ad supremum desolabuntur,et erunt gementes, et memoria illorum peribit.
20. Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi,et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.