Sapientiæ 4:4-13 Vulgata Latina (VULG)

4.  Etsi in ramis in tempore germinaverint,infirmiter posita, a vento commovebuntur,et a nimietate ventorum eradicabuntur.

5.  Confringentur enim rami inconsummati ;et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum,et ad nihilum apti.

6.  Ex iniquis enim somnis filii qui nascuntur,testes sunt nequitiæ adversus parentes in interrogatione sua.

7.  Justus autem si morte præoccupatus fuerit,in refrigerio erit ;

8.  senectus enim venerabilis est non diuturna,neque annorum numero computata :cani autem sunt sensus hominis,

9.  et ætas senectutis vita immaculata.

10.  Placens Deo factus est dilectus,et vivens inter peccatores translatus est.

11.  Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus,aut ne fictio deciperet animam illius.

12.  Fascinatio enim nugacitatis obscurat bona,et inconstantia concupiscentiæ transvertit sensum sine malitia.

13.  Consummatus in brevi,explevit tempora multa ;

Sapientiæ 4