Sapientiæ 3:16-19 Vulgata Latina (VULG)

16.  Filii autem adulterorum in inconsummatione erunt,et ab iniquo thoro semen exterminabitur.

17.  Et si quidem longæ vitæ erunt, in nihilum computabuntur,et sine honore erit novissima senectus illorum :

18.  et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem,nec in die agnitionis allocutionem.

19.  Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes.

Sapientiæ 3