Sapientiæ 3:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Justorum autem animæ in manu Dei sunt,et non tanget illos tormentum mortis.

2.  Visi sunt oculis insipientium mori,et æstimata est afflictio exitus illorum,

3.  et quod a nobis est iter exterminium ;illi autem sunt in pace :

4.  etsi coram hominibus tormenta passi sunt,spes illorum immortalitate plena est.

5.  In paucis vexati sunt, in multis bene disponentur,quoniam Deus tentavit eos,et invenit illos dignos se.

6.  Tamquam aurum in fornace probavit illos,et quasi holocausti hostiam accepit illos,et in tempore erit respectus illorum.

7.  Fulgebunt justiet tamquam scintillæ in arundineto discurrent.

8.  Judicabunt nationes, et dominabuntur populis,et regnabit Dominus illorum in perpetuum.

Sapientiæ 3