18. Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum,et liberabit eum de manibus contrariorum.
19. Contumelia et tormento interrogemus eum,ut sciamus reverentiam ejus,et probemus patientiam illius.
20. Morte turpissima condemnemus eum ;erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
21. Hæc cogitaverunt, et erraverunt :excæcavit enim illos malitia eorum.
22. Et nescierunt sacramenta Dei :neque mercedem speraverunt justitiæ,nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.
23. Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem,et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.
24. Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum :
25. imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.