12. Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis,et contrarius est operibus nostris,et improperat nobis peccata legis,et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.
13. Promittit se scientiam Dei habere,et filium Dei se nominat.
14. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
15. Gravis est nobis etiam ad videndum,quoniam dissimilis est aliis vita illius,et immutatæ sunt viæ ejus.
16. Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo,et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis,et præfert novissima justorum,et gloriatur patrem se habere Deum.
17. Videamus ergo si sermones illius veri sint,et tentemus quæ ventura sunt illi,et sciemus quæ erunt novissima illius.
18. Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum,et liberabit eum de manibus contrariorum.
19. Contumelia et tormento interrogemus eum,ut sciamus reverentiam ejus,et probemus patientiam illius.
20. Morte turpissima condemnemus eum ;erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
21. Hæc cogitaverunt, et erraverunt :excæcavit enim illos malitia eorum.
22. Et nescierunt sacramenta Dei :neque mercedem speraverunt justitiæ,nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.
23. Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem,et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.