Sapientiæ 19:14-17 Vulgata Latina (VULG)

14.  Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat,quoniam inviti recipiebant extraneos.

15.  Qui autem cum lætitia receperunt hosqui eisdem usi erant justitiis,sævissimis afflixerunt doloribus.

16.  Percussi sunt autem cæcitate :sicut illi in foribus justi,cum subitaneis cooperti essent tenebris,unusquisque transitum ostii sui quærebat.

17.  In se enim elementa dum convertuntur,sicut in organo qualitatis sonus immutatur,et omnia suum sonum custodiunt :unde æstimari ex ipso visu certo potest.

Sapientiæ 19