6. Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris,ut vere scientes quibus juramentis crediderunt,animæquiores essent.
7. Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum,injustorum autem exterminatio.
8. Sicut enim læsisti adversarios,sic et nos provocans magnificasti.
9. Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum,et justitiæ legem in concordia disposuerunt ;similiter et bona et mala recepturos justos,patrum jam decantantes laudes.
10. Resonabat autem inconveniens inimicorum vox,et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.