Sapientiæ 17:3-11 Vulgata Latina (VULG)

3.  Et dum putant se latere in obscuris peccatis,tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt,paventes horrende,et cum admiratione nimia perturbati.

4.  Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat,quoniam sonitus descendens perturbabat illos,et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant.

5.  Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere,nec siderum limpidæ flammæilluminare poterant illam noctem horrendam.

6.  Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus ;et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei,æstimabant deteriora esse quæ videbantur.

7.  Et magicæ artis appositi erant derisus,et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia.

8.  Illi enim qui promittebanttimores et perturbationes expellere se ab anima languente,hi cum derisu pleni timore languebant.

9.  Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat,transitu animalium et serpentium sibilatione commoti,tremebundi peribant,et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.

10.  Cum sit enim timida nequitia,dat testimonium condemnationis :semper enim præsumit sæva,perturbata conscientia :

11.  nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.

Sapientiæ 17