Sapientiæ 17:18-20 Vulgata Latina (VULG)

18.  aut sonus validus præcipitatarum petrarum,aut ludentium animalium cursus invisus,aut mugientium valida bestiarum vox,aut resonans de altissimis montibus echo :deficientes faciebant illos præ timore.

19.  Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine,et non impeditis operibus continebatur.

20.  Solis autem illis superposita erat gravis nox,imago tenebrarum quæ superventura illis erat :ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.

Sapientiæ 17