Sapientiæ 16:9-27 Vulgata Latina (VULG)

9.  Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus,et non est inventa sanitas animæ illorum,quia digni erant ab hujuscemodi exterminari.

10.  Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes :misericordia enim tua adveniens sanabat illos.

11.  In memoria enim sermonum tuorum examinabantur,et velociter salvabantur :ne in altam incidentes oblivionemnon possent tuo uti adjutorio.

12.  Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos :sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.

13.  Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem,et deducis ad portas mortis, et reducis.

14.  Homo autem occidit quidem per malitiam ;et cum exierit spiritus, non revertetur,nec revocabit animam quæ recepta est.

15.  Sed tuam manum effugere impossibile est.

16.  Negantes enim te nosse impii,per fortitudinem brachii tui flagellati sunt :novis aquis, et grandinibus,et pluviis persecutionem passi,et per ignem consumpti.

17.  Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit,plus ignis valebat :vindex est enim orbis justorum.

18.  Quodam enim tempore mansuetabatur ignis,ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia,sed ut ipsi videntes scirentquoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.

19.  Et quodam tempore in aquasupra virtutem ignis exardescebat undique,ut iniquæ terræ nationem exterminaret.

20.  Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum,et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore,omne delectamentum in se habentem,et omnis saporis suavitatem.

21.  Substantia enim tua dulcedinem tuam,quam in filios habes, ostendebat ;et deserviens uniuscujusque voluntati,ad quod quisque volebat convertebatur.

22.  Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant :ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabatignis ardens in grandine et pluvia coruscans ;

23.  hic autem iterum ut nutrirentur justi,etiam suæ virtutis oblitus est.

24.  Creatura enim tibi factori deserviens,exardescit in tormentum adversus injustos,et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.

25.  Propter hoc et tunc in omnia transfigurata,omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat,ad voluntatem eorum qui a te desiderabant :

26.  ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine,quoniam non nativitatis fructus pascunt homines,sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.

27.  Quod enim ab igne non poterat exterminari,statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat :

Sapientiæ 16