Sapientiæ 16:7-13 Vulgata Latina (VULG)

7.  Qui enim conversus est,non per hoc quod videbat sanabatur,sed per te, omnium salvatorem.

8.  In hoc autem ostendisti inimicis nostrisquia tu es qui liberas ab omni malo.

9.  Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus,et non est inventa sanitas animæ illorum,quia digni erant ab hujuscemodi exterminari.

10.  Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes :misericordia enim tua adveniens sanabat illos.

11.  In memoria enim sermonum tuorum examinabantur,et velociter salvabantur :ne in altam incidentes oblivionemnon possent tuo uti adjutorio.

12.  Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos :sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.

13.  Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem,et deducis ad portas mortis, et reducis.

Sapientiæ 16