1. Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta,et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
2. Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum,quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem,escam parans eis ortygometram :
3. ut illi quidem, concupiscentes escampropter ea quæ illis ostensa et missa sunt,etiam a necessaria concupiscentia averterentur.Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam.
4. Oportebat enim illis sine excusatione quidemsupervenire interitum exercentibus tyrannidem ;his autem tantum ostenderequemadmodum inimici eorum exterminabantur.
5. Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira,morsibus perversorum colubrorum exterminabantur.
6. Sed non in perpetuum ira tua permansit,sed ad correptionem in brevi turbati sunt,signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.
7. Qui enim conversus est,non per hoc quod videbat sanabatur,sed per te, omnium salvatorem.