2. Etenim si peccaverimus, tui sumus,scientes magnitudinem tuam ;et si non peccaverimus,scimus quoniam apud te sumus computati.
3. Nosse enim te, consummata justitia est ;et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
4. Non enim in errorem induxit noshominum malæ artis excogitatio,nec umbra picturæ labor sine fructu,effigies sculpta per varios colores :
5. cujus aspectus insensato dat concupiscentiam,et diligit mortuæ imaginis effigiem sine anima.
6. Malorum amatores digni sunt qui spem habeant in talibus,et qui faciunt illos, et qui diligunt, et qui colunt.
7. Sed et figulus mollem terram premens,laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas ;et de eodem luto fingit quæ munda sunt in usum vasa,et similiter quæ his sunt contraria :horum autem vasorum quis sit usus,judex est figulus.
8. Et cum labore vano deum fingit de eodem lutoille qui paulo ante de terra factus fuerat,et post pusillum reducit se unde acceptus est,repetitus animæ debitum quam habebat.