13. Hic enim scit se super omnes delinquere,qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit.
14. Omnes enim insipientes,et infelices supra modum animæ superbi,sunt inimici populi tui, et imperantes illi :
15. quoniam omnia idola nationum deos æstimaverunt,quibus neque oculorum usus est ad videndum,neque nares ad percipiendum spiritum,neque aures ad audiendum,neque digiti manuum ad tractandum,sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
16. Homo enim fecit illos ;et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos.Nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere.
17. Cum enim sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis.Melior enim est ipse his quos colit,quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam.
18. Sed et animalia miserrima colunt ;insensata enim comparata his, illis sunt deteriora.
19. Sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest conspicere :effugerunt autem Dei laudem et benedictionem ejus.