Sapientiæ 15:10-14 Vulgata Latina (VULG)

10.  Cinis est enim cor ejus,et terra supervacua spes illius,et luto vilior vita ejus :

11.  quoniam ignoravit qui se finxit,et qui inspiravit illi animam quæ operatur,et qui insufflavit ei spiritum vitalem.

12.  Sed et æstimaverunt ludum esse vitam nostram,et conversationem vitæ compositam ad lucrum,et oportere undecumque etiam ex malo acquirere.

13.  Hic enim scit se super omnes delinquere,qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit.

14.  Omnes enim insipientes,et infelices supra modum animæ superbi,sunt inimici populi tui, et imperantes illi :

Sapientiæ 15