1. Tu autem, Deus noster, suavis et verus es,patiens, et in misericordia disponens omnia.
2. Etenim si peccaverimus, tui sumus,scientes magnitudinem tuam ;et si non peccaverimus,scimus quoniam apud te sumus computati.
3. Nosse enim te, consummata justitia est ;et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis.
4. Non enim in errorem induxit noshominum malæ artis excogitatio,nec umbra picturæ labor sine fructu,effigies sculpta per varios colores :