16. Deinde interveniente tempore, convalescente iniqua consuetudine,hic error tamquam lex custoditus est,et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
17. Et hos quos in palam homines honorare non poterantpropter hoc quod longe essent,e longinquo figura eorum allata,evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt,ut illum qui aberat, tamquam præsentem colerent sua sollicitudine.
18. Provexit autem ad horum culturamet hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.
19. Ille enim, volens placere illi qui se assumpsit,elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret.
20. Multitudo autem hominum, abducta per speciem operis,eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat,nunc deum æstimaverunt.
21. Et hæc fuit vitæ humanæ deceptio,quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines,incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
22. Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam,sed et in magno viventes inscientiæ bello,tot et tam magna mala pacem appellant.
23. Aut enim filios suos sacrificantes,aut obscura sacrificia facientes,aut insaniæ plenas vigilias habentes,
24. neque vitam, neque nuptias mundas jam custodiunt :sed alius alium per invidiam occidit,aut adulterans contristat,
25. et omnia commista sunt : sanguis, homicidium,furtum et fictio, corruptio et infidelitas,turbatio et perjurium, tumultus bonorum,
26. Dei immemoratio, animarum inquinatio,nativitatis immutatio, nuptiarum inconstantia,inordinatio mœchiæ et impudicitiæ.
27. Infandorum enim idolorum culturaomnis mali causa est, et initium et finis.
28. Aut enim dum lætantur insaniunt,aut certe vaticinantur falsa,aut vivunt injuste, aut pejerant cito.
29. Dum enim confidunt in idolis quæ sine anima sunt,male jurantes noceri se non sperant.
30. Utraque ergo illis evenient digne,quoniam male senserunt de Deo, attendentes idolis,et juraverunt injuste,in dolo contemnentes justitiam.