2. sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem,aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam,rectores orbis terrarum deos putaverunt.
3. Quorum si specie delectati, deos putaverunt,sciant quanto his dominator eorum speciosior est :speciei enim generator hæc omnia constituit.
4. Aut si virtutem et opera eorum mirati sunt,intelligant ab illis quoniam qui hæc fecit fortior est illis :
5. a magnitudine enim speciei et creaturæcognoscibiliter poterit creator horum videri.