1. Vani autem sunt omnes hominesin quibus non subest scientia Dei ;et de his quæ videntur bona,non potuerunt intelligere eum qui est,neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex :
2. sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem,aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam,rectores orbis terrarum deos putaverunt.
3. Quorum si specie delectati, deos putaverunt,sciant quanto his dominator eorum speciosior est :speciei enim generator hæc omnia constituit.