1. Vani autem sunt omnes hominesin quibus non subest scientia Dei ;et de his quæ videntur bona,non potuerunt intelligere eum qui est,neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex :
2. sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aërem,aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam,rectores orbis terrarum deos putaverunt.