2. Ideoque eos qui exerrant partibus corripis,et de quibus peccant admones et alloqueris,ut relicta malitia credant in te, Domine.
3. Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ,quos exhorruisti,
4. quoniam odibilia opera tibi faciebantper medicamina et sacrificia injusta,
5. et filiorum suorum necatores sine misericordia,et comestores viscerum hominum,et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo,
6. et auctores parentes animarum inauxiliatarum,perdere voluisti per manus parentum nostrorum :
7. ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei,quæ tibi omnium carior est terra.
8. Sed et his tamquam hominibus pepercisti,et misisti antecessores exercitus tui vespas,ut illos paulatim exterminarent.
9. Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis,aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare :
10. sed partibus judicans,dabas locum pœnitentiæ,non ignorans quoniam nequam est natio eorum,et naturalis malitia ipsorum,et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum.
11. Semen enim erat maledictum ab initio ;nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
12. Quis enim dicet tibi : Quid fecisti ?aut quis stabit contra judicium tuum ?aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum ?aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti ?
13. Non enim est alius deus quam tu,cui cura est de omnibus,ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.
14. Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirentde his quos perdidisti.