11. Semen enim erat maledictum ab initio ;nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum.
12. Quis enim dicet tibi : Quid fecisti ?aut quis stabit contra judicium tuum ?aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum ?aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti ?
13. Non enim est alius deus quam tu,cui cura est de omnibus,ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium.
14. Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirentde his quos perdidisti.
15. Cum ergo sis justus, juste omnia disponis ;ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare,exterum æstimas a tua virtute.
16. Virtus enim tua justitiæ initium est,et ob hoc quod Dominus es,omnibus te parcere facis.
17. Virtutem enim ostendis tu,qui non crederis esse in virtute consummatus,et horum qui te nesciunt audaciam traducis.
18. Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas,et cum magna reverentia disponis nos :subest enim tibi, cum volueris posse.
19. Docuisti autem populum tuum per talia opera,quoniam oportet justum esse et humanum ;et bonæ spei fecisti filios tuos,quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ.
20. Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti,cum tanta cruciasti attentione,dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia :
21. cum quanta diligentia judicasti filios tuos,quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum !
22. Cum ergo das nobis disciplinam,inimicos nostros multipliciter flagellas,ut bonitatem tuam cogitemus judicantes,et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam.
23. Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt,per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta.
24. Etenim in erroris via diutius erraverunt,deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua,infantium insensatorum more viventes.