Sapientiæ 11:4-17 Vulgata Latina (VULG)

4.  Sitierunt, et invocaverunt te,et data est illis aqua de petra altissima,et requies sitis de lapide duro.

5.  Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illoruma defectione potus sui,et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt :

6.  per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.

7.  Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis,humanum sanguinem dedisti injustis.

8.  Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum,dedisti illis abundantem aquam insperate,

9.  ostendens per sitim quæ tunc fuit,quemadmodum tuos exaltares,et adversarios illorum necares.

10.  Cum enim tentati sunt,et quidem cum misericordia disciplinam accipientes,scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.

11.  Hos quidem tamquam pater monens probasti ;illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.

12.  Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur.

13.  Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus,cum memoria præteritorum.

14.  Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi,commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.

15.  Quem enim in expositione prava projectum deriserunt,in finem eventus mirati sunt,non similiter justis sitientes.

16.  Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum,quod quidam errantes colebant mutos serpenteset bestias supervacuas,immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ;

17.  ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.

Sapientiæ 11