Sapientiæ 11:22-27 Vulgata Latina (VULG)

22.  Multum enim valere, tibi soli supererat semper :et virtuti brachii tui quis resistet ?

23.  Quoniam tamquam momentum stateræ,sic est ante te orbis terrarum,et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.

24.  Sed misereris omnium, quia omnia potes ;et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.

25.  Diligis enim omnia quæ sunt,et nihil odisti eorum quæ fecisti ;nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.

26.  Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ?aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?

27.  Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine,qui amas animas.

Sapientiæ 11