Sapientiæ 11:13-25 Vulgata Latina (VULG)

13.  Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus,cum memoria præteritorum.

14.  Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi,commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.

15.  Quem enim in expositione prava projectum deriserunt,in finem eventus mirati sunt,non similiter justis sitientes.

16.  Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum,quod quidam errantes colebant mutos serpenteset bestias supervacuas,immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ;

17.  ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.

18.  Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua,quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa,immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,

19.  aut novi generis ira plenas ignotas bestias,aut vaporem ignium spirantes,aut fumi odorem proferentes,aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ;

20.  quarum non solum læsura poterat illos exterminare,sed et aspectus per timorem occidere.

21.  Sed et sine his uno spiritu poterant occidi,persecutionem passi ab ipsis factis suis,et dispersi per spiritum virtutis tuæ :sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.

22.  Multum enim valere, tibi soli supererat semper :et virtuti brachii tui quis resistet ?

23.  Quoniam tamquam momentum stateræ,sic est ante te orbis terrarum,et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.

24.  Sed misereris omnium, quia omnia potes ;et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.

25.  Diligis enim omnia quæ sunt,et nihil odisti eorum quæ fecisti ;nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.

Sapientiæ 11