Sapientiæ 11:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.

2.  Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur,et in locis desertis fixerunt casas.

3.  Steterunt contra hostes,et de inimicis se vindicaverunt.

4.  Sitierunt, et invocaverunt te,et data est illis aqua de petra altissima,et requies sitis de lapide duro.

5.  Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illoruma defectione potus sui,et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt :

6.  per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.

7.  Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis,humanum sanguinem dedisti injustis.

8.  Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum,dedisti illis abundantem aquam insperate,

9.  ostendens per sitim quæ tunc fuit,quemadmodum tuos exaltares,et adversarios illorum necares.

10.  Cum enim tentati sunt,et quidem cum misericordia disciplinam accipientes,scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.

Sapientiæ 11