Sapientiæ 1:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Diligite justitiam, qui judicatis terram.Sentite de Domino in bonitate,et in simplicitate cordis quærite illum :

2.  quoniam invenitur ab his qui non tentant illum,apparet autem eis qui fidem habent in illum.

3.  Perversæ enim cogitationes separant a Deo ;probata autem virtus corripit insipientes.

4.  Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia,nec habitabit in corpore subdito peccatis.

5.  Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum,et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu,et corripietur a superveniente iniquitate.

6.  Benignus est enim spiritus sapientiæ,et non liberabit maledicum a labiis suis :quoniam renum illius testis est Deus,et cordis illius scrutator est verus,et linguæ ejus auditor.

Sapientiæ 1