Psalmi 91:4-9 Vulgata Latina (VULG)

4.  in decachordo, psalterio ;cum cantico, in cithara.

5.  Quia delectasti me, Domine, in factura tua ;et in operibus manuum tuarum exsultabo.

6.  Quam magnificata sunt opera tua, Domine !nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.

7.  Vir insipiens non cognoscet,et stultus non intelliget hæc.

8.  Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum,et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem,ut intereant in sæculum sæculi :

9.  tu autem Altissimus in æternum, Domine.

Psalmi 91