2. Priusquam montes fierent,aut formaretur terra et orbis,a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.
3. Ne avertas hominem in humilitatem :et dixisti : Convertimini, filii hominum.
4. Quoniam mille anni ante oculos tuostamquam dies hesterna quæ præteriit :et custodia in nocte
5. quæ pro nihilo habentur,eorum anni erunt.
6. Mane sicut herba transeat ;mane floreat, et transeat ;vespere decidat, induret, et arescat.
7. Quia defecimus in ira tua,et in furore tuo turbati sumus.
8. Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ;sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
9. Quoniam omnes dies nostri defecerunt,et in ira tua defecimus.Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;
10. dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.Si autem in potentatibus octoginta anni,et amplius eorum labor et dolor ;quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
11. Quis novit potestatem iræ tuæ,et præ timore tuo iram tuam
12. dinumerare ?Dexteram tuam sic notam fac,et eruditos corde in sapientia.