Psalmi 88:9-17 Vulgata Latina (VULG)

9.  Domine Deus virtutum, quis similis tibi ?potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.

10.  Tu dominaris potestati maris ;motum autem fluctuum ejus tu mitigas.

11.  Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ;in brachio virtutis tuæ dispersisti inimicos tuos.

12.  Tui sunt cæli, et tua est terra :orbem terræ, et plenitudinem ejus tu fundasti ;

13.  aquilonem et mare tu creasti.Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :

14.  tuum brachium cum potentia.Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :

15.  justitia et judicium præparatio sedis tuæ :misericordia et veritas præcedent faciem tuam.

16.  Beatus populus qui scit jubilationem :Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,

17.  et in nomine tuo exsultabunt tota die,et in justitia tua exaltabuntur.

Psalmi 88