2. Domine, Deus salutis meæ,in die clamavi et nocte coram te.
3. Intret in conspectu tuo oratio mea,inclina aurem tuam ad precem meam.
4. Quia repleta est malis anima mea,et vita mea inferno appropinquavit.
5. Æstimatus sum cum descendentibus in lacum,factus sum sicut homo sine adjutorio,
6. inter mortuos liber ;sicut vulnerati dormientes in sepulchris,quorum non es memor amplius,et ipsi de manu tua repulsi sunt.