Psalmi 76:12-21 Vulgata Latina (VULG)

12.  Memor fui operum Domini,quia memor ero ab initio mirabilium tuorum :

13.  et meditabor in omnibus operibus tuis,et in adinventionibus tuis exercebor.

14.  Deus, in sancto via tua :quis deus magnus sicut Deus noster ?

15.  Tu es Deus qui facis mirabilia :notam fecisti in populis virtutem tuam.

16.  Redemisti in brachio tuo populum tuum,filios Jacob et Joseph.

17.  Viderunt te aquæ, Deus ;viderunt te aquæ, et timuerunt :et turbatæ sunt abyssi.

18.  Multitudo sonitus aquarum ;vocem dederunt nubes.Etenim sagittæ tuæ transeunt ;

19.  vox tonitrui tui in rota.Illuxerunt coruscationes tuæ orbi terræ ;commota est, et contremuit terra.

20.  In mari via tua, et semitæ tuæ in aquis multis,et vestigia tua non cognoscentur.

21.  Deduxisti sicut oves populum tuum,in manu Moysi et Aaron.

Psalmi 76