Psalmi 74:8-11 Vulgata Latina (VULG)

8.  quoniam Deus judex est.Hunc humiliat, et hunc exaltat :

9.  quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto.Et inclinavit ex hoc in hoc ;verumtamen fæx ejus non est exinanita :bibent omnes peccatores terræ.

10.  Ego autem annuntiabo in sæculum ;cantabo Deo Jacob :

11.  et omnia cornua peccatorum confringam,et exaltabuntur cornua justi.

Psalmi 74