Psalmi 62:3-10 Vulgata Latina (VULG)

3.  In terra deserta, et invia, et inaquosa,sic in sancto apparui tibi,ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.

4.  Quoniam melior est misericordia tua super vitas,labia mea laudabunt te.

5.  Sic benedicam te in vita mea,et in nomine tuo levabo manus meas.

6.  Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,et labiis exsultationis laudabit os meum.

7.  Si memor fui tui super stratum meum,in matutinis meditabor in te.

8.  Quia fuisti adjutor meus,et in velamento alarum tuarum exsultabo.

9.  Adhæsit anima mea post te ;me suscepit dextera tua.

10.  Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam :introibunt in inferiora terræ ;

Psalmi 62