9. Et tu, Domine, deridebis eos ;ad nihilum deduces omnes gentes.
10. Fortitudinem meam ad te custodiam,quia, Deus, susceptor meus es :
11. Deus meus misericordia ejus præveniet me.
12. Deus ostendet mihi super inimicos meos :ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei.Disperge illos in virtute tua,et depone eos, protector meus, Domine :
13. delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum ;et comprehendantur in superbia sua.Et de execratione et mendacio annuntiabuntur
14. in consummatione :in ira consummationis, et non erunt.Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ.
15. Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes :et circuibunt civitatem.
16. Ipsi dispergentur ad manducandum ;si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
17. Ego autem cantabo fortitudinem tuam,et exsultabo mane misericordiam tuam :quia factus es susceptor meus,et refugium meum in die tribulationis meæ.
18. Adjutor meus, tibi psallam,quia Deus susceptor meus es ;Deus meus, misericordia mea.