4. Ab altitudine diei timebo :ego vero in te sperabo.
5. In Deo laudabo sermones meos ;in Deo speravi :non timebo quid faciat mihi caro.
6. Tota die verba mea execrabantur ;adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7. Inhabitabunt, et abscondent ;ipsi calcaneum meum observabunt.Sicut sustinuerunt animam meam,
8. pro nihilo salvos facies illos ;in ira populos confringes.
9. Deus, vitam meam annuntiavi tibi ;posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,sicut et in promissione tua :
10. tunc convertentur inimici mei retrorsum.In quacumque die invocavero te,ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11. In Deo laudabo verbum ;in Domino laudabo sermonem.In Deo speravi :non timebo quid faciat mihi homo.
12. In me sunt, Deus, vota tua,quæ reddam, laudationes tibi :