Psalmi 37:13-16 Vulgata Latina (VULG)

13.  Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates,et dolos tota die meditabantur.

14.  Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ;et sicut mutus non aperiens os suum.

15.  Et factus sum sicut homo non audiens,et non habens in ore suo redargutiones.

16.  Quoniam in te, Domine, speravi ;tu exaudies me, Domine Deus meus.

Psalmi 37